Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae suntSelect Romans 13:1

2itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquiruntSelect Romans 13:2

3nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illaSelect Romans 13:3

4Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agitSelect Romans 13:4

5ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiamSelect Romans 13:5

6ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientesSelect Romans 13:6

7reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honoremSelect Romans 13:7

8nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevitSelect Romans 13:8

9nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsumSelect Romans 13:9

10dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectioSelect Romans 13:10

11et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimusSelect Romans 13:11

12nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucisSelect Romans 13:12

13sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulationeSelect Romans 13:13

14sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriisSelect Romans 13:14

Next: Romans 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.