Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 14

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationumSelect Romans 14:1

2alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducatSelect Romans 14:2

3is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsitSelect Romans 14:3

4tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illumSelect Romans 14:4

5nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundetSelect Romans 14:5

6qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit DeoSelect Romans 14:6

7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moriturSelect Romans 14:7

8sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumusSelect Romans 14:8

9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum domineturSelect Romans 14:9

10tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal DeiSelect Romans 14:10

11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur DeoSelect Romans 14:11

12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet DeoSelect Romans 14:12

13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalumSelect Romans 14:13

14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune estSelect Romans 14:14

15si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus estSelect Romans 14:15

16non ergo blasphemetur bonum nostrumSelect Romans 14:16

17non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu SanctoSelect Romans 14:17

18qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibusSelect Romans 14:18

19itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicemSelect Romans 14:19

20noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducatSelect Romans 14:20

21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmaturSelect Romans 14:21

22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probatSelect Romans 14:22

23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum estSelect Romans 14:23

Next: Romans 15Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.