Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 3

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionisSelect Romans 3:1

2multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia DeiSelect Romans 3:2

3quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absitSelect Romans 3:3

4est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicarisSelect Romans 3:4

5si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dicoSelect Romans 3:5

6absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundumSelect Romans 3:6

7si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicorSelect Romans 3:7

8et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta estSelect Romans 3:8

9quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esseSelect Romans 3:9

10sicut scriptum est quia non est iustus quisquamSelect Romans 3:10

11non est intellegens non est requirens DeumSelect Romans 3:11

12omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unumSelect Romans 3:12

13sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorumSelect Romans 3:13

14quorum os maledictione et amaritudine plenum estSelect Romans 3:14

15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinemSelect Romans 3:15

16contritio et infelicitas in viis eorumSelect Romans 3:16

17et viam pacis non cognoveruntSelect Romans 3:17

18non est timor Dei ante oculos eorumSelect Romans 3:18

19scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus DeoSelect Romans 3:19

20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccatiSelect Romans 3:20

21nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetisSelect Romans 3:21

22iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctioSelect Romans 3:22

23omnes enim peccaverunt et egent gloriam DeiSelect Romans 3:23

24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo IesuSelect Romans 3:24

25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorumSelect Romans 3:25

26in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est IesuSelect Romans 3:26

27ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fideiSelect Romans 3:27

28arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legisSelect Romans 3:28

29an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentiumSelect Romans 3:29

30quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidemSelect Romans 3:30

31legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimusSelect Romans 3:31

Next: Romans 4Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.