Romans 5
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum ChristumSelect Romans 5:1
2per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum DeiSelect Romans 5:2
3non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operaturSelect Romans 5:3
4patientia autem probationem probatio vero spemSelect Romans 5:4
5spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobisSelect Romans 5:5
6ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus estSelect Romans 5:6
7vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat moriSelect Romans 5:7
8commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus estSelect Romans 5:8
9multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsumSelect Romans 5:9
10si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsiusSelect Romans 5:10
11non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimusSelect Romans 5:11
12propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaveruntSelect Romans 5:12
13usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non estSelect Romans 5:13
14sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuriSelect Romans 5:14
15sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavitSelect Romans 5:15
16et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationemSelect Romans 5:16
17si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum ChristumSelect Romans 5:17
18igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitaeSelect Romans 5:18
19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multiSelect Romans 5:19
20lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratiaSelect Romans 5:20
21ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrumSelect Romans 5:21
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society