Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 9

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu SanctoSelect Romans 9:1

2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meoSelect Romans 9:2

3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnemSelect Romans 9:3

4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissaSelect Romans 9:4

5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amenSelect Romans 9:5

6non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt IsrahelSelect Romans 9:6

7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semenSelect Romans 9:7

8id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semineSelect Romans 9:8

9promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filiusSelect Romans 9:9

10non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostroSelect Romans 9:10

11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneretSelect Romans 9:11

12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minoriSelect Romans 9:12

13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habuiSelect Romans 9:13

14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absitSelect Romans 9:14

15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius misereborSelect Romans 9:15

16igitur non volentis neque currentis sed miserentis DeiSelect Romans 9:16

17dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terraSelect Romans 9:17

18ergo cuius vult miseretur et quem vult induratSelect Romans 9:18

19dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistitSelect Romans 9:19

20o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sicSelect Romans 9:20

21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliamSelect Romans 9:21

22quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitumSelect Romans 9:22

23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriamSelect Romans 9:23

24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibusSelect Romans 9:24

25sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutamSelect Romans 9:25

26et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei viviSelect Romans 9:26

27Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fientSelect Romans 9:27

28verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terramSelect Romans 9:28

29et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemusSelect Romans 9:29

30quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide estSelect Romans 9:30

31Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenitSelect Romans 9:31

32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionisSelect Romans 9:32

33sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundeturSelect Romans 9:33

Next: Romans 10Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.