Mark 11
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suisSelect Mark 11:1
2et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adduciteSelect Mark 11:2
3et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet hucSelect Mark 11:3
4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eumSelect Mark 11:4
5et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullumSelect Mark 11:5
6qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eisSelect Mark 11:6
7et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eoSelect Mark 11:7
8multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in viaSelect Mark 11:8
9Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine DominiSelect Mark 11:9
10benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsisSelect Mark 11:10
11Et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecimSelect Mark 11:11
12et alia die cum exirent a Bethania esuriitSelect Mark 11:12
13cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorumSelect Mark 11:13
14et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eiusSelect Mark 11:14
15Et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertitSelect Mark 11:15
16et non sinebat ut quisquam vas transferret per templumSelect Mark 11:16
17et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronumSelect Mark 11:17
18Quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eiusSelect Mark 11:18
19Et cum vespera facta esset egrediebatur de civitateSelect Mark 11:19
20et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibusSelect Mark 11:20
21et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruitSelect Mark 11:21
22Et respondens Iesus ait illis habete fidem DeiSelect Mark 11:22
23amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet eiSelect Mark 11:23
24Propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobisSelect Mark 11:24
25Et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestraSelect Mark 11:25
26quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestraSelect Mark 11:26
27Et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et senioresSelect Mark 11:27
28et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista faciasSelect Mark 11:28
29Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciamSelect Mark 11:29
30baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihiSelect Mark 11:30
31at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis eiSelect Mark 11:31
32sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta essetSelect Mark 11:32
33et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciamSelect Mark 11:33
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation