1Erat autem pascha et azyma post biduum Et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
2dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
3Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
8Quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
10Et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
12et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
43Et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
44Dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
48Et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis Sed ut adimpleantur scripturae
50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51Adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
60et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
61ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
62Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait Quid adhuc desideramus testes
64audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
65Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
66Et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas Et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
69rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
70at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
71ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
72et statim iterum gallus cantavit Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
Biblia Sacra Vulgata (2007) Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.
72 verses in this chapter
14 / 16 chapters
The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.