Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 5

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et venerunt trans fretum maris in regionem GerasenorumSelect Mark 5:1

2et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundoSelect Mark 5:2

3qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligareSelect Mark 5:3

4quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domareSelect Mark 5:4

5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibusSelect Mark 5:5

6videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eumSelect Mark 5:6

7et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueasSelect Mark 5:7

8dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homineSelect Mark 5:8

9et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumusSelect Mark 5:9

10et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionemSelect Mark 5:10

11erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascensSelect Mark 5:11

12et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamusSelect Mark 5:12

13et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mareSelect Mark 5:13

14qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset factiSelect Mark 5:14

15et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timueruntSelect Mark 5:15

16et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcisSelect Mark 5:16

17et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorumSelect Mark 5:17

18Cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illoSelect Mark 5:18

19et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tuiSelect Mark 5:19

20et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabanturSelect Mark 5:20

21Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mareSelect Mark 5:21

22et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eiusSelect Mark 5:22

23et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivatSelect Mark 5:23

24et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illumSelect Mark 5:24

25et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecimSelect Mark 5:25

26et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebatSelect Mark 5:26

27cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eiusSelect Mark 5:27

28dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva eroSelect Mark 5:28

29et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plagaSelect Mark 5:29

30et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta meaSelect Mark 5:30

31et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigitSelect Mark 5:31

32et circumspiciebat videre eam quae hoc feceratSelect Mark 5:32

33mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatemSelect Mark 5:33

34ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tuaSelect Mark 5:34

35adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrumSelect Mark 5:35

36Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo credeSelect Mark 5:36

37et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem IacobiSelect Mark 5:37

38et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multumSelect Mark 5:38

39et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormitSelect Mark 5:39

40et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacensSelect Mark 5:40

41et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surgeSelect Mark 5:41

42et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximoSelect Mark 5:42

43et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducareSelect Mark 5:43

Next: Mark 6Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.