Mark 6
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli suiSelect Mark 6:1
2et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiunturSelect Mark 6:2
3nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illoSelect Mark 6:3
4Et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo suaSelect Mark 6:4
5et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavitSelect Mark 6:5
6et mirabatur propter incredulitatem eorumSelect Mark 6:6
7Et circumibat castella in circuitu docens Et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorumSelect Mark 6:7
8et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aesSelect Mark 6:8
9sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicisSelect Mark 6:9
10Et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis indeSelect Mark 6:10
11Et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illisSelect Mark 6:11
12Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerentSelect Mark 6:12
13et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabantSelect Mark 6:13
14Et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illoSelect Mark 6:14
15alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetisSelect Mark 6:15
16Quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexitSelect Mark 6:16
17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eamSelect Mark 6:17
18Dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tuiSelect Mark 6:18
19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poteratSelect Mark 6:19
20Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebatSelect Mark 6:20
21et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis GalilaeaeSelect Mark 6:21
22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibiSelect Mark 6:22
23et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni meiSelect Mark 6:23
24quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis BaptistaeSelect Mark 6:24
25cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis BaptistaeSelect Mark 6:25
26et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristareSelect Mark 6:26
27sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcereSelect Mark 6:27
28et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suaeSelect Mark 6:28
29quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumentoSelect Mark 6:29
30Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerantSelect Mark 6:30
31Et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebantSelect Mark 6:31
32Et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsumSelect Mark 6:32
33et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eosSelect Mark 6:33
34et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multaSelect Mark 6:34
35Et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivitSelect Mark 6:35
36dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducentSelect Mark 6:36
37et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducareSelect Mark 6:37
38et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos piscesSelect Mark 6:38
39et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenumSelect Mark 6:39
40et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenosSelect Mark 6:40
41et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibusSelect Mark 6:41
42et manducaverunt omnes et saturati suntSelect Mark 6:42
43et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibusSelect Mark 6:43
44erant autem qui manducaverunt quinque milia virorumSelect Mark 6:44
45Et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populumSelect Mark 6:45
46Et cum dimisisset eos abiit in montem orareSelect Mark 6:46
47Et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terraSelect Mark 6:47
48et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eosSelect Mark 6:48
49at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaveruntSelect Mark 6:49
50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timereSelect Mark 6:50
51Et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebantSelect Mark 6:51
52non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatumSelect Mark 6:52
53et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicueruntSelect Mark 6:53
54Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eumSelect Mark 6:54
55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esseSelect Mark 6:55
56et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebantSelect Mark 6:56
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation