Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 7

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab HierosolymisSelect Mark 7:1

2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaveruntSelect Mark 7:2

3Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorumSelect Mark 7:3

4et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorumSelect Mark 7:4

5Et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panemSelect Mark 7:5

6at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a meSelect Mark 7:6

7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominumSelect Mark 7:7

8relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multaSelect Mark 7:8

9et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetisSelect Mark 7:9

10Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriaturSelect Mark 7:10

11vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profueritSelect Mark 7:11

12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matriSelect Mark 7:12

13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitisSelect Mark 7:13

14et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegiteSelect Mark 7:14

15nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominemSelect Mark 7:15

16si quis habet aures audiendi audiatSelect Mark 7:16

17Et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolamSelect Mark 7:17

18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicareSelect Mark 7:18

19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escasSelect Mark 7:19

20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominemSelect Mark 7:20

21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidiaSelect Mark 7:21

22furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitiaSelect Mark 7:22

23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominemSelect Mark 7:23

24et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latereSelect Mark 7:24

25mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eiusSelect Mark 7:25

26erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere Et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eiusSelect Mark 7:26

27qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibusSelect Mark 7:27

28at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorumSelect Mark 7:28

29et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tuaSelect Mark 7:29

30et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisseSelect Mark 7:30

31Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines DecapoleosSelect Mark 7:31

32et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manumSelect Mark 7:32

33et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eiusSelect Mark 7:33

34et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperireSelect Mark 7:34

35et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recteSelect Mark 7:35

36et praecepit illis ne cui dicerent Quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabantSelect Mark 7:36

37et eo amplius admirabantur dicentes Bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loquiSelect Mark 7:37

Next: Mark 8Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.