Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 8

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illisSelect Mark 8:1

2misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducentSelect Mark 8:2

3et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe veneruntSelect Mark 8:3

4et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudineSelect Mark 8:4

5et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septemSelect Mark 8:5

6et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbaeSelect Mark 8:6

7et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponiSelect Mark 8:7

8et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportasSelect Mark 8:8

9erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eosSelect Mark 8:9

10et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes DalmanuthaSelect Mark 8:10

11Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eumSelect Mark 8:11

12et ingemescens spiritu ait Quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signumSelect Mark 8:12

13et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretumSelect Mark 8:13

14et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in naviSelect Mark 8:14

15Et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento HerodisSelect Mark 8:15

16Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemusSelect Mark 8:16

17quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrumSelect Mark 8:17

18oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordaminiSelect Mark 8:18

19quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecimSelect Mark 8:19

20quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septemSelect Mark 8:20

21et dicebat eis quomodo nondum intellegitisSelect Mark 8:21

22Et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeretSelect Mark 8:22

23et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videretSelect Mark 8:23

24et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantesSelect Mark 8:24

25deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omniaSelect Mark 8:25

26et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixerisSelect Mark 8:26

27Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse hominesSelect Mark 8:27

28qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetisSelect Mark 8:28

29tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es ChristusSelect Mark 8:29

30Et comminatus est eis ne cui dicerent de illoSelect Mark 8:30

31et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgereSelect Mark 8:31

32et palam verbum loquebatur Et adprehendens eum Petrus coepit increpare eumSelect Mark 8:32

33qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominumSelect Mark 8:33

34Et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur meSelect Mark 8:34

35qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam facietSelect Mark 8:35

36quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suaeSelect Mark 8:36

37aut quid dabit homo commutationem pro anima suaSelect Mark 8:37

38Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctisSelect Mark 8:38

39Et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtuteSelect Mark 8:39

Next: Mark 9Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.