Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 9

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsisSelect Mark 9:1

2et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facereSelect Mark 9:2

3et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum IesuSelect Mark 9:3

4et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unumSelect Mark 9:4

5non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterritiSelect Mark 9:5

6et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illumSelect Mark 9:6

7et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secumSelect Mark 9:7

8et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexeritSelect Mark 9:8

9Et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexeritSelect Mark 9:9

10Et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primumSelect Mark 9:10

11qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnaturSelect Mark 9:11

12sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eoSelect Mark 9:12

13Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illisSelect Mark 9:13

14et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eumSelect Mark 9:14

15et interrogavit eos quid inter vos conquiritisSelect Mark 9:15

16Et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutumSelect Mark 9:16

17qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potueruntSelect Mark 9:17

18qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad meSelect Mark 9:18

19et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumansSelect Mark 9:19

20et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantiaSelect Mark 9:20

21et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostriSelect Mark 9:21

22Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credentiSelect Mark 9:22

23et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meamSelect Mark 9:23

24et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eumSelect Mark 9:24

25et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus estSelect Mark 9:25

26Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexitSelect Mark 9:26

27Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eumSelect Mark 9:27

28et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunioSelect Mark 9:28

29Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scireSelect Mark 9:29

30docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurgetSelect Mark 9:30

31at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogareSelect Mark 9:31

32Et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatisSelect Mark 9:32

33At illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maiorSelect Mark 9:33

34et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium ministerSelect Mark 9:34

35et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illisSelect Mark 9:35

36quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit Et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misitSelect Mark 9:36

37Respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eumSelect Mark 9:37

38Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de meSelect Mark 9:38

39qui enim non est adversum vos pro vobis estSelect Mark 9:39

40Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suamSelect Mark 9:40

41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mittereturSelect Mark 9:41

42Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilemSelect Mark 9:42

43Ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguiturSelect Mark 9:43

44et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilisSelect Mark 9:44

45ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguiturSelect Mark 9:45

46quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignisSelect Mark 9:46

47ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguiturSelect Mark 9:47

48omnis enim igne sallietur et omnis victima sallieturSelect Mark 9:48

49Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vosSelect Mark 9:49

Next: Mark 10Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.