Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 12

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducareSelect Matthew 12:1

2Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatisSelect Matthew 12:2

3at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erantSelect Matthew 12:3

4quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibusSelect Matthew 12:4

5Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine suntSelect Matthew 12:5

6dico autem vobis quia templo maior est hicSelect Matthew 12:6

7si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentesSelect Matthew 12:7

8dominus est enim Filius hominis etiam sabbatiSelect Matthew 12:8

9Et cum inde transisset venit in synagogam eorumSelect Matthew 12:9

10et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eumSelect Matthew 12:10

11ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eamSelect Matthew 12:11

12quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacereSelect Matthew 12:12

13tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut alteraSelect Matthew 12:13

14Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderentSelect Matthew 12:14

15Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnesSelect Matthew 12:15

16et praecepit eis ne manifestum eum facerentSelect Matthew 12:16

17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentemSelect Matthew 12:17

18ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabitSelect Matthew 12:18

19non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eiusSelect Matthew 12:19

20harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudiciumSelect Matthew 12:20

21et in nomine eius gentes sperabuntSelect Matthew 12:21

22Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videretSelect Matthew 12:22

23Et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius DavidSelect Matthew 12:23

24Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorumSelect Matthew 12:24

25Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabitSelect Matthew 12:25

26et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eiusSelect Matthew 12:26

27et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestriSelect Matthew 12:27

28si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum DeiSelect Matthew 12:28

29aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiatSelect Matthew 12:29

30qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargitSelect Matthew 12:30

31Ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remitteturSelect Matthew 12:31

32et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuroSelect Matthew 12:32

33Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnosciturSelect Matthew 12:33

34progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquiturSelect Matthew 12:34

35Bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert malaSelect Matthew 12:35

36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudiciiSelect Matthew 12:36

37ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberisSelect Matthew 12:37

38Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videreSelect Matthew 12:38

39Qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetaeSelect Matthew 12:39

40sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibusSelect Matthew 12:40

41viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hicSelect Matthew 12:41

42regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hicSelect Matthew 12:42

43Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenitSelect Matthew 12:43

44tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatamSelect Matthew 12:44

45tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimaeSelect Matthew 12:45

46Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui eiSelect Matthew 12:46

47dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes teSelect Matthew 12:47

48at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres meiSelect Matthew 12:48

49et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres meiSelect Matthew 12:49

50quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater estSelect Matthew 12:50

Next: Matthew 13Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.