Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 13

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mareSelect Matthew 13:1

2et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litoreSelect Matthew 13:2

3et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminareSelect Matthew 13:3

4et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt eaSelect Matthew 13:4

5alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terraeSelect Matthew 13:5

6sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem arueruntSelect Matthew 13:6

7alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt eaSelect Matthew 13:7

8alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimumSelect Matthew 13:8

9qui habet aures audiendi audiatSelect Matthew 13:9

10et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eisSelect Matthew 13:10

11qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datumSelect Matthew 13:11

12Qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eoSelect Matthew 13:12

13Ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intelleguntSelect Matthew 13:13

14et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitisSelect Matthew 13:14

15incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eosSelect Matthew 13:15

16Vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiuntSelect Matthew 13:16

17amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audieruntSelect Matthew 13:17

18Vos ergo audite parabolam seminantisSelect Matthew 13:18

19omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus estSelect Matthew 13:19

20qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illudSelect Matthew 13:20

21non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizaturSelect Matthew 13:21

22qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficiturSelect Matthew 13:22

23qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud trigintaSelect Matthew 13:23

24Aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suoSelect Matthew 13:24

25cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiitSelect Matthew 13:25

26cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizaniaSelect Matthew 13:26

27accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizaniaSelect Matthew 13:27

28et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus eaSelect Matthew 13:28

29et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticumSelect Matthew 13:29

30sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meumSelect Matthew 13:30

31Aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suoSelect Matthew 13:31

32quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eiusSelect Matthew 13:32

33Aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totumSelect Matthew 13:33

34Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eisSelect Matthew 13:34

35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundiSelect Matthew 13:35

36Tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agriSelect Matthew 13:36

37qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominisSelect Matthew 13:37

38ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequamSelect Matthew 13:38

39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli suntSelect Matthew 13:39

40sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculiSelect Matthew 13:40

41mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatemSelect Matthew 13:41

42et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentiumSelect Matthew 13:42

43tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiatSelect Matthew 13:43

44simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illumSelect Matthew 13:44

45iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritasSelect Matthew 13:45

46inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eamSelect Matthew 13:46

47iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congregantiSelect Matthew 13:47

48quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miseruntSelect Matthew 13:48

49sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorumSelect Matthew 13:49

50et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentiumSelect Matthew 13:50

51intellexistis haec omnia dicunt ei etiamSelect Matthew 13:51

52ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et veteraSelect Matthew 13:52

53et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit indeSelect Matthew 13:53

54Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutesSelect Matthew 13:54

55nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et IudasSelect Matthew 13:55

56et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia istaSelect Matthew 13:56

57et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo suaSelect Matthew 13:57

58et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorumSelect Matthew 13:58

Next: Matthew 14Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.