Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 17

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsumSelect Matthew 17:1

2et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nixSelect Matthew 17:2

3et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentesSelect Matthew 17:3

4respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unumSelect Matthew 17:4

5adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum auditeSelect Matthew 17:5

6et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valdeSelect Matthew 17:6

7et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timereSelect Matthew 17:7

8levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum IesumSelect Matthew 17:8

9et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgatSelect Matthew 17:9

10Et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venireSelect Matthew 17:10

11at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omniaSelect Matthew 17:11

12dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eisSelect Matthew 17:12

13tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eisSelect Matthew 17:13

14Et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquamSelect Matthew 17:14

15et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eumSelect Matthew 17:15

16respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad meSelect Matthew 17:16

17et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa horaSelect Matthew 17:17

18Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illumSelect Matthew 17:18

19dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobisSelect Matthew 17:19

20hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiuniumSelect Matthew 17:20

21Conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominumSelect Matthew 17:21

22et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementerSelect Matthew 17:22

23Et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragmaSelect Matthew 17:23

24ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienisSelect Matthew 17:24

25et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filiiSelect Matthew 17:25

26ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et teSelect Matthew 17:26

Next: Matthew 18Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.