Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 21

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulosSelect Matthew 21:1

2dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihiSelect Matthew 21:2

3et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eosSelect Matthew 21:3

4Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentemSelect Matthew 21:4

5dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalisSelect Matthew 21:5

6Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis IesusSelect Matthew 21:6

7et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere feceruntSelect Matthew 21:7

8plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in viaSelect Matthew 21:8

9Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimisSelect Matthew 21:9

10Et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hicSelect Matthew 21:10

11populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth GalilaeaeSelect Matthew 21:11

12Et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertitSelect Matthew 21:12

13et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronumSelect Matthew 21:13

14Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eosSelect Matthew 21:14

15Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati suntSelect Matthew 21:15

16et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudemSelect Matthew 21:16

17Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansitSelect Matthew 21:17

18mane autem revertens in civitatem esuriitSelect Matthew 21:18

19et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulneaSelect Matthew 21:19

20et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruitSelect Matthew 21:20

21Respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fietSelect Matthew 21:21

22Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietisSelect Matthew 21:22

23Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatemSelect Matthew 21:23

24respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facioSelect Matthew 21:24

25baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illiSelect Matthew 21:25

26si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetamSelect Matthew 21:26

27et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facioSelect Matthew 21:27

28Quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea meaSelect Matthew 21:28

29ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiitSelect Matthew 21:29

30accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivitSelect Matthew 21:30

31quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno DeiSelect Matthew 21:31

32venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis eiSelect Matthew 21:32

33Aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus estSelect Matthew 21:33

34cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eiusSelect Matthew 21:34

35et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaveruntSelect Matthew 21:35

36iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiterSelect Matthew 21:36

37novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meumSelect Matthew 21:37

38agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eiusSelect Matthew 21:38

39et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occideruntSelect Matthew 21:39

40cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illisSelect Matthew 21:40

41aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suisSelect Matthew 21:41

42dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostrisSelect Matthew 21:42

43ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eiusSelect Matthew 21:43

44et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eumSelect Matthew 21:44

45Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceretSelect Matthew 21:45

46et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebantSelect Matthew 21:46

Next: Matthew 22Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.