1Et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
2ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
3Sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
4et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
5multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
6audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
7consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
26Si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
27Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
28Ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
30et tunc parebit signum Filii hominis in caelo Et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestateNotes
31et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
32ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
33ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
34amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
35caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
36De die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solusNotes
37Sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
39et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
40Tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
41duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
42Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
43Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
44ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
45Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
46Beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
47amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
49et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
50veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
Biblia Sacra Vulgata (2007) Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.
51 verses in this chapter
24 / 28 chapters
The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.