Matthew 26
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suisSelect Matthew 26:1
2Scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigaturSelect Matthew 26:2
3Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur CaiaphasSelect Matthew 26:3
4et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderentSelect Matthew 26:4
5dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populoSelect Matthew 26:5
6Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosiSelect Matthew 26:6
7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentisSelect Matthew 26:7
8videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haecSelect Matthew 26:8
9potuit enim istud venundari multo et dari pauperibusSelect Matthew 26:9
10sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in meSelect Matthew 26:10
11nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetisSelect Matthew 26:11
12Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecitSelect Matthew 26:12
13amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eiusSelect Matthew 26:13
14Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotumSelect Matthew 26:14
15et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteosSelect Matthew 26:15
16et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderetSelect Matthew 26:16
17prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere paschaSelect Matthew 26:17
18at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meisSelect Matthew 26:18
19et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt paschaSelect Matthew 26:19
20Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulisSelect Matthew 26:20
21et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus estSelect Matthew 26:21
22Et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum DomineSelect Matthew 26:22
23At ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradetSelect Matthew 26:23
24Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur Bonum erat ei si natus non fuisset homo illeSelect Matthew 26:24
25Respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixistiSelect Matthew 26:25
26Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meumSelect Matthew 26:26
27Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnesSelect Matthew 26:27
28hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorumSelect Matthew 26:28
29dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris meiSelect Matthew 26:29
30Et hymno dicto exierunt in montem OlivetiSelect Matthew 26:30
31Tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte Scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregisSelect Matthew 26:31
32postquam autem resurrexero praecedam vos in GalilaeamSelect Matthew 26:32
33Respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizaborSelect Matthew 26:33
34ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabisSelect Matthew 26:34
35Ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixeruntSelect Matthew 26:35
36Tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani Et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et oremSelect Matthew 26:36
37et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esseSelect Matthew 26:37
38Tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecumSelect Matthew 26:38
39Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tuSelect Matthew 26:39
40Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecumSelect Matthew 26:40
41vigilate et orate ut non intretis in temptationem Spiritus quidem promptus est caro autem infirmaSelect Matthew 26:41
42Iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tuaSelect Matthew 26:42
43et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravatiSelect Matthew 26:43
44et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicensSelect Matthew 26:44
45Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorumSelect Matthew 26:45
46surgite eamus ecce adpropinquavit qui me traditSelect Matthew 26:46
47Adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populiSelect Matthew 26:47
48Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eumSelect Matthew 26:48
49et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eumSelect Matthew 26:49
50dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eumSelect Matthew 26:50
51Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eiusSelect Matthew 26:51
52tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribuntSelect Matthew 26:52
53an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorumSelect Matthew 26:53
54quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieriSelect Matthew 26:54
55In illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistisSelect Matthew 26:55
56Hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugeruntSelect Matthew 26:56
57At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerantSelect Matthew 26:57
58Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finemSelect Matthew 26:58
59Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderentSelect Matthew 26:59
60et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent Novissime autem venerunt duo falsi testesSelect Matthew 26:60
61et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illudSelect Matthew 26:61
62et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificanturSelect Matthew 26:62
63Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius DeiSelect Matthew 26:63
64dicit illi Iesus tu dixisti Verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeliSelect Matthew 26:64
65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiamSelect Matthew 26:65
66Quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortisSelect Matthew 26:66
67Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederuntSelect Matthew 26:67
68dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussitSelect Matthew 26:68
69Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo erasSelect Matthew 26:69
70at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicisSelect Matthew 26:70
71Exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu NazarenoSelect Matthew 26:71
72et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominemSelect Matthew 26:72
73et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facitSelect Matthew 26:73
74tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavitSelect Matthew 26:74
75Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amareSelect Matthew 26:75
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation