Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 3

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto IudaeaeSelect Matthew 3:1

2et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorumSelect Matthew 3:2

3Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eiusSelect Matthew 3:3

4Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestreSelect Matthew 3:4

5tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa IordanenSelect Matthew 3:5

6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata suaSelect Matthew 3:6

7Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura iraSelect Matthew 3:7

8facite ergo fructum dignum paenitentiaeSelect Matthew 3:8

9et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios AbrahaeSelect Matthew 3:9

10iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittiturSelect Matthew 3:10

11Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igniSelect Matthew 3:11

12Cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibiliSelect Matthew 3:12

13Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eoSelect Matthew 3:13

14Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad meSelect Matthew 3:14

15respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eumSelect Matthew 3:15

16Baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super seSelect Matthew 3:16

17et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacuiSelect Matthew 3:17

Next: Matthew 4Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.