Matthew 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diaboloSelect Matthew 4:1
2Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriitSelect Matthew 4:2
3et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiantSelect Matthew 4:3
4qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore DeiSelect Matthew 4:4
5tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templiSelect Matthew 4:5
6et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuumSelect Matthew 4:6
7ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuumSelect Matthew 4:7
8iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorumSelect Matthew 4:8
9et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris meSelect Matthew 4:9
10tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli serviesSelect Matthew 4:10
11Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant eiSelect Matthew 4:11
12Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in GalilaeamSelect Matthew 4:12
13Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et NepthalimSelect Matthew 4:13
14ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetamSelect Matthew 4:14
15terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentiumSelect Matthew 4:15
16populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eisSelect Matthew 4:16
17Exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorumSelect Matthew 4:17
18ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatoresSelect Matthew 4:18
19Et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominumSelect Matthew 4:19
20at illi continuo relictis retibus secuti sunt eumSelect Matthew 4:20
21Et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eosSelect Matthew 4:21
22illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eumSelect Matthew 4:22
23Et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populoSelect Matthew 4:23
24et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eosSelect Matthew 4:24
25et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans IordanenSelect Matthew 4:25
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation