Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 6

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis estSelect Matthew 6:1

2cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suamSelect Matthew 6:2

3te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tuaSelect Matthew 6:3

4ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibiSelect Matthew 6:4

5et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suamSelect Matthew 6:5

6tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibiSelect Matthew 6:6

7Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudianturSelect Matthew 6:7

8nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eumSelect Matthew 6:8

9sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuumSelect Matthew 6:9

10veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terraSelect Matthew 6:10

11panem nostrum supersubstantialem da nobis hodieSelect Matthew 6:11

12et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostrisSelect Matthew 6:12

13et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a maloSelect Matthew 6:13

14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestraSelect Matthew 6:14

15si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestraSelect Matthew 6:15

16Cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suamSelect Matthew 6:16

17tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lavaSelect Matthew 6:17

18ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibiSelect Matthew 6:18

19nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furanturSelect Matthew 6:19

20Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furanturSelect Matthew 6:20

21ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuumSelect Matthew 6:21

22Lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum eritSelect Matthew 6:22

23si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae eruntSelect Matthew 6:23

24Nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonaeSelect Matthew 6:24

25Ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentumSelect Matthew 6:25

26respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illisSelect Matthew 6:26

27quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unumSelect Matthew 6:27

28et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nentSelect Matthew 6:28

29dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istisSelect Matthew 6:29

30si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fideiSelect Matthew 6:30

31nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemurSelect Matthew 6:31

32haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetisSelect Matthew 6:32

33quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobisSelect Matthew 6:33

34nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia suaSelect Matthew 6:34

Next: Matthew 7Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.