Matthew 8
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multaeSelect Matthew 8:1
2et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundareSelect Matthew 8:2
3et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eiusSelect Matthew 8:3
4et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illisSelect Matthew 8:4
5Cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eumSelect Matthew 8:5
6et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torqueturSelect Matthew 8:6
7et ait illi Iesus ego veniam et curabo eumSelect Matthew 8:7
8et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meusSelect Matthew 8:8
9nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facitSelect Matthew 8:9
10audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in IsrahelSelect Matthew 8:10
11Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorumSelect Matthew 8:11
12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentiumSelect Matthew 8:12
13Et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illaSelect Matthew 8:13
14Et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantemSelect Matthew 8:14
15et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eisSelect Matthew 8:15
16vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavitSelect Matthew 8:16
17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavitSelect Matthew 8:17
18videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretumSelect Matthew 8:18
19Et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ierisSelect Matthew 8:19
20et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinetSelect Matthew 8:20
21alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meumSelect Matthew 8:21
22Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suosSelect Matthew 8:22
23Et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eiusSelect Matthew 8:23
24et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebatSelect Matthew 8:24
25et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimusSelect Matthew 8:25
26et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magnaSelect Matthew 8:26
27porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt eiSelect Matthew 8:27
28et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illamSelect Matthew 8:28
29et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nosSelect Matthew 8:29
30erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascensSelect Matthew 8:30
31daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorumSelect Matthew 8:31
32et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquisSelect Matthew 8:32
33pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerantSelect Matthew 8:33
34et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorumSelect Matthew 8:34
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation