Skip to content
Church.wiki

Malachi Chapter 3 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Minor prophets · Malachi · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 18 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

말라기 3장은 앞길을 예비할 사자와 성전에 임할 언약의 사자, 그의 정결케 하는 심판, 십일조와 헌물을 드리라는 촉구, 여호와를 경외하는 자들을 기록한 기념책을 다루는 장이다.

Jump to verse

3Malachi · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum
2et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum
3et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia
4et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui
5et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum
6ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti Notes
7a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur
8si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis Notes
9et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota
10inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam Notes
11et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum
12et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum
13invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
14et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum
15ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt
16tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
17et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi
18et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

18 verses in this chapter
3 / 4 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 3

Articles mentioning this chapter

More