Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 11

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partemSelect Numbers 11:1

2cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignisSelect Numbers 11:2

3vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis DominiSelect Numbers 11:3

4vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnesSelect Numbers 11:4

5recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et aliaSelect Numbers 11:5

6anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi manSelect Numbers 11:6

7erat autem man quasi semen coriandri coloris bdelliiSelect Numbers 11:7

8circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleatiSelect Numbers 11:8

9cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et manSelect Numbers 11:9

10audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa estSelect Numbers 11:10

11et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super meSelect Numbers 11:11

12numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorumSelect Numbers 11:12

13unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamusSelect Numbers 11:13

14non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi estSelect Numbers 11:14

15sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malisSelect Numbers 11:15

16et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecumSelect Numbers 11:16

17ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graverisSelect Numbers 11:17

18populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatisSelect Numbers 11:18

19non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidemSelect Numbers 11:19

20sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex AegyptoSelect Numbers 11:20

21et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integroSelect Numbers 11:21

22numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satientSelect Numbers 11:22

23cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleaturSelect Numbers 11:23

24venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculumSelect Numbers 11:24

25descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessaruntSelect Numbers 11:25

26remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculumSelect Numbers 11:26

27cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castrisSelect Numbers 11:27

28statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eosSelect Numbers 11:28

29at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suumSelect Numbers 11:29

30reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castraSelect Numbers 11:30

31ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terramSelect Numbers 11:31

32surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorumSelect Numbers 11:32

33adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimisSelect Numbers 11:33

34vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibiSelect Numbers 11:34

Next: Numbers 12Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.