Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 16

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis RubenSelect Numbers 16:1

2surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabanturSelect Numbers 16:2

3cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum DominiSelect Numbers 16:3

4quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciemSelect Numbers 16:4

5locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt eiSelect Numbers 16:5

6hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuumSelect Numbers 16:6

7et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii LeviSelect Numbers 16:7

8dixitque rursum ad Core audite filii LeviSelect Numbers 16:8

9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis eiSelect Numbers 16:9

10idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetisSelect Numbers 16:10

11et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eumSelect Numbers 16:11

12misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimusSelect Numbers 16:12

13numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostriSelect Numbers 16:13

14re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimusSelect Numbers 16:14

15iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorumSelect Numbers 16:15

16dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatimSelect Numbers 16:16

17tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suumSelect Numbers 16:17

18quod cum fecissent stantibus Mosen et AaronSelect Numbers 16:18

19et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria DominiSelect Numbers 16:19

20locutusque Dominus ad Mosen et Aaron aitSelect Numbers 16:20

21separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdamSelect Numbers 16:21

22qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaevietSelect Numbers 16:22

23et ait Dominus ad MosenSelect Numbers 16:23

24praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et AbiramSelect Numbers 16:24

25surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus IsrahelSelect Numbers 16:25

26dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorumSelect Numbers 16:26

27cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentiaSelect Numbers 16:27

28et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerimSelect Numbers 16:28

29si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me DominusSelect Numbers 16:29

30sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint DominumSelect Numbers 16:30

31confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorumSelect Numbers 16:31

32et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantiaSelect Numbers 16:32

33descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinisSelect Numbers 16:33

34at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiatSelect Numbers 16:34

35sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensumSelect Numbers 16:35

36locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 16:36

37praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata suntSelect Numbers 16:37

38in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii IsrahelSelect Numbers 16:38

39tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altariSelect Numbers 16:39

40ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad MosenSelect Numbers 16:40

41murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum DominiSelect Numbers 16:41

42cumque oreretur seditio et tumultus incresceretSelect Numbers 16:42

43Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria DominiSelect Numbers 16:43

44dixitque Dominus ad MosenSelect Numbers 16:44

45recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terraSelect Numbers 16:45

46dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevitSelect Numbers 16:46

47quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiamaSelect Numbers 16:47

48et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavitSelect Numbers 16:48

49fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione CoreSelect Numbers 16:49

50reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitusSelect Numbers 16:50

Next: Numbers 17Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.