Numbers 17
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 17:1
2loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suaeSelect Numbers 17:2
3nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebitSelect Numbers 17:3
4ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad teSelect Numbers 17:4
5quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurantSelect Numbers 17:5
6locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga AaronSelect Numbers 17:6
7quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimoniiSelect Numbers 17:7
8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati suntSelect Numbers 17:8
9protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suasSelect Numbers 17:9
10dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne morianturSelect Numbers 17:10
11fecitque Moses sicut praeceperat DominusSelect Numbers 17:11
12dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimusSelect Numbers 17:12
13quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumusSelect Numbers 17:13
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society