Numbers 20
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem locoSelect Numbers 20:1
2cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et AaronSelect Numbers 20:2
3et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram DominoSelect Numbers 20:3
4cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta morianturSelect Numbers 20:4
5quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendumSelect Numbers 20:5
6ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eosSelect Numbers 20:6
7locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 20:7
8tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eiusSelect Numbers 20:8
9tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat eiSelect Numbers 20:9
10congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicereSelect Numbers 20:10
11cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumentaSelect Numbers 20:11
12dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eisSelect Numbers 20:12
13haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eisSelect Numbers 20:13
14misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nosSelect Numbers 20:14
15quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostrosSelect Numbers 20:15
16et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positiSelect Numbers 20:16
17obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuosSelect Numbers 20:17
18cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibiSelect Numbers 20:18
19dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamusSelect Numbers 20:19
20at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu fortiSelect Numbers 20:20
21nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo IsrahelSelect Numbers 20:21
22cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae EdomSelect Numbers 20:22
23ubi locutus est Dominus ad MosenSelect Numbers 20:23
24pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas ContradictionisSelect Numbers 20:24
25tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem OrSelect Numbers 20:25
26cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibiSelect Numbers 20:26
27fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudineSelect Numbers 20:27
28cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eiusSelect Numbers 20:28
29illo mortuo in montis supercilio descendit cum EleazaroSelect Numbers 20:29
30omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suasSelect Numbers 20:30
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society