Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 33

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et AaronSelect Numbers 33:1

2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabantSelect Numbers 33:2

3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis AegyptiisSelect Numbers 33:3

4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionemSelect Numbers 33:4

5castrametati sunt in SoccothSelect Numbers 33:5

6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinisSelect Numbers 33:6

7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante MagdolumSelect Numbers 33:7

8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in MaraSelect Numbers 33:8

9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati suntSelect Numbers 33:9

10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari RubroSelect Numbers 33:10

11castrametati sunt in deserto SinSelect Numbers 33:11

12unde egressi venerunt in DephcaSelect Numbers 33:12

13profectique de Dephca castrametati sunt in AlusSelect Numbers 33:13

14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendumSelect Numbers 33:14

15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto SinaiSelect Numbers 33:15

16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra ConcupiscentiaeSelect Numbers 33:16

17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in AserothSelect Numbers 33:17

18et de Aseroth venerunt in RethmaSelect Numbers 33:18

19profectique de Rethma castrametati sunt in RemmonpharesSelect Numbers 33:19

20unde egressi venerunt in LebnaSelect Numbers 33:20

21et de Lebna castrametati sunt in RessaSelect Numbers 33:21

22egressi de Ressa venerunt in CeelathaSelect Numbers 33:22

23unde profecti castrametati sunt in monte SepherSelect Numbers 33:23

24egressi de monte Sepher venerunt in AradaSelect Numbers 33:24

25inde proficiscentes castrametati sunt in MacelothSelect Numbers 33:25

26profectique de Maceloth venerunt in ThaathSelect Numbers 33:26

27de Thaath castrametati sunt in ThareSelect Numbers 33:27

28unde egressi fixerunt tentoria in MethcaSelect Numbers 33:28

29et de Methca castrametati sunt in EsmonaSelect Numbers 33:29

30profectique de Esmona venerunt in MoserothSelect Numbers 33:30

31et de Moseroth castrametati sunt in BaneiacanSelect Numbers 33:31

32egressique de Baneiacan venerunt in montem GadgadSelect Numbers 33:32

33unde profecti castrametati sunt in HietebathaSelect Numbers 33:33

34et de Hietebatha venerunt in EbronaSelect Numbers 33:34

35egressique de Ebrona castrametati sunt in AsiongaberSelect Numbers 33:35

36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est CadesSelect Numbers 33:36

37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae EdomSelect Numbers 33:37

38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensisSelect Numbers 33:38

39cum esset annorum centum viginti triumSelect Numbers 33:39

40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios IsrahelSelect Numbers 33:40

41et profecti de monte Hor castrametati sunt in SalmonaSelect Numbers 33:41

42unde egressi venerunt in PhinonSelect Numbers 33:42

43profectique de Phinon castrametati sunt in ObothSelect Numbers 33:43

44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus MoabitarumSelect Numbers 33:44

45profectique de Ieabarim fixere tentoria in DibongadSelect Numbers 33:45

46unde egressi castrametati sunt in ElmondeblathaimSelect Numbers 33:46

47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra NaboSelect Numbers 33:47

48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra HierichoSelect Numbers 33:48

49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis MoabitarumSelect Numbers 33:49

50ubi locutus est Dominus ad MosenSelect Numbers 33:50

51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram ChanaanSelect Numbers 33:51

52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastateSelect Numbers 33:52

53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionemSelect Numbers 33:53

54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio divideturSelect Numbers 33:54

55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestraeSelect Numbers 33:55

56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciamSelect Numbers 33:56

Next: Numbers 34Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.