Numbers 35
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra HierichoSelect Numbers 35:1
2praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suisSelect Numbers 35:2
3urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentisSelect Numbers 35:3
4quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendenturSelect Numbers 35:4
5contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbanaSelect Numbers 35:5
6de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppidaSelect Numbers 35:6
7id est simul quadraginta octo cum suburbanis suisSelect Numbers 35:7
8ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida LevitisSelect Numbers 35:8
9ait Dominus ad MosenSelect Numbers 35:9
10loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram ChanaanSelect Numbers 35:10
11decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderintSelect Numbers 35:11
12in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudiceturSelect Numbers 35:12
13de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separanturSelect Numbers 35:13
14tres erunt trans Iordanem et tres in terra ChanaanSelect Numbers 35:14
15tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderitSelect Numbers 35:15
16si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morieturSelect Numbers 35:16
17si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punieturSelect Numbers 35:17
18si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabiturSelect Numbers 35:18
19propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutietSelect Numbers 35:19
20si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidiasSelect Numbers 35:20
21aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabitSelect Numbers 35:21
22quod si fortuito et absque odioSelect Numbers 35:22
23et inimicitiis quicquam horum feceritSelect Numbers 35:23
24et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilataSelect Numbers 35:24
25liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriaturSelect Numbers 35:25
26si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae suntSelect Numbers 35:26
27fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occideritSelect Numbers 35:27
28debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suamSelect Numbers 35:28
29haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestrisSelect Numbers 35:29
30homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabiturSelect Numbers 35:30
31non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morieturSelect Numbers 35:31
32exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poteruntSelect Numbers 35:32
33ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderitSelect Numbers 35:33
34atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios IsrahelSelect Numbers 35:34
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society