Numbers 36
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixeruntSelect Numbers 36:1
2tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patriSelect Numbers 36:2
3quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minueturSelect Numbers 36:3
4atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeatSelect Numbers 36:4
5respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta estSelect Numbers 36:5
6et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibusSelect Numbers 36:6
7ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione suaSelect Numbers 36:7
8et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiisSelect Numbers 36:8
9nec sibi misceantur tribus sed ita maneantSelect Numbers 36:9
10ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatumSelect Numbers 36:10
11et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui suiSelect Numbers 36:11
12de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earumSelect Numbers 36:12
13haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho EXPLICIT LIBER VAIEDABBER ID EST NUMERISelect Numbers 36:13
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society