Numbers 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicensSelect Numbers 4:1
2tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suasSelect Numbers 4:2
3a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederisSelect Numbers 4:3
4hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorumSelect Numbers 4:4
5ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimoniiSelect Numbers 4:5
6et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectesSelect Numbers 4:6
7mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea eruntSelect Numbers 4:7
8extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectesSelect Numbers 4:8
9sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria suntSelect Numbers 4:9
10et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectesSelect Numbers 4:10
11nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectesSelect Numbers 4:11
12omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectesSelect Numbers 4:12
13sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimentoSelect Numbers 4:13
14ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectesSelect Numbers 4:14
15cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederisSelect Numbers 4:15
16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario suntSelect Numbers 4:16
17locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicensSelect Numbers 4:17
18nolite perdere populum Caath de medio LevitarumSelect Numbers 4:18
19sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeatSelect Numbers 4:19
20alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morienturSelect Numbers 4:20
21locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 4:21
22tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suasSelect Numbers 4:22
23a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederisSelect Numbers 4:23
24hoc est officium familiae GersonitarumSelect Numbers 4:24
25ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculiSelect Numbers 4:25
26cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministeriiSelect Numbers 4:26
27iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipariSelect Numbers 4:27
28hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotisSelect Numbers 4:28
29filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebisSelect Numbers 4:29
30a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimoniiSelect Numbers 4:30
31haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earumSelect Numbers 4:31
32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabuntSelect Numbers 4:32
33hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotisSelect Numbers 4:33
34recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorumSelect Numbers 4:34
35a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederisSelect Numbers 4:35
36et inventi sunt duo milia septingenti quinquagintaSelect Numbers 4:36
37hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum MosiSelect Numbers 4:37
38numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorumSelect Numbers 4:38
39a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederisSelect Numbers 4:39
40et inventi sunt duo milia sescenti trigintaSelect Numbers 4:40
41hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum DominiSelect Numbers 4:41
42numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorumSelect Numbers 4:42
43a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederisSelect Numbers 4:43
44et inventi sunt tria milia ducentiSelect Numbers 4:44
45hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum MosiSelect Numbers 4:45
46omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorumSelect Numbers 4:46
47a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portandaSelect Numbers 4:47
48fuerunt simul octo milia quingenti octogintaSelect Numbers 4:48
49iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei DominusSelect Numbers 4:49
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society