Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 6:1

2loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrareSelect Numbers 6:2

3vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedentSelect Numbers 6:3

4cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedentSelect Numbers 6:4

5omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eiusSelect Numbers 6:5

6omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredieturSelect Numbers 6:6

7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius estSelect Numbers 6:7

8omnes dies separationis suae sanctus erit DominoSelect Numbers 6:8

9sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septimaSelect Numbers 6:9

10in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimoniiSelect Numbers 6:10

11facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illoSelect Numbers 6:11

12et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eiusSelect Numbers 6:12

13ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederisSelect Numbers 6:13

14et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificamSelect Numbers 6:14

15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorumSelect Numbers 6:15

16quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustumSelect Numbers 6:16

17arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debenturSelect Numbers 6:17

18tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorumSelect Numbers 6:18

19et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eiusSelect Numbers 6:19

20susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinumSelect Numbers 6:20

21ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suaeSelect Numbers 6:21

22locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 6:22

23loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eisSelect Numbers 6:23

24benedicat tibi Dominus et custodiat teSelect Numbers 6:24

25ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tuiSelect Numbers 6:25

26convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacemSelect Numbers 6:26

27invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eisSelect Numbers 6:27

Next: Numbers 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.