Numbers 7
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eiusSelect Numbers 7:1
2obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerantSelect Numbers 7:2
3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculiSelect Numbers 7:3
4ait autem Dominus ad MosenSelect Numbers 7:4
5suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii suiSelect Numbers 7:5
6itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos LevitisSelect Numbers 7:6
7duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessariumSelect Numbers 7:7
8quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotisSelect Numbers 7:8
9filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umerisSelect Numbers 7:9
10igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altareSelect Numbers 7:10
11dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altarisSelect Numbers 7:11
12primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu IudaSelect Numbers 7:12
13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:13
14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incensoSelect Numbers 7:14
15bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:15
16hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:16
17et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii AminadabSelect Numbers 7:17
18secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu IsacharSelect Numbers 7:18
19acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:19
20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:20
21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:21
22hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:22
23et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii SuarSelect Numbers 7:23
24tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius HelonSelect Numbers 7:24
25obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:25
26mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:26
27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:27
28hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:28
29et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii HelonSelect Numbers 7:29
30die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius SedeurSelect Numbers 7:30
31obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:31
32mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:32
33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:33
34hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:34
35et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii SedeurSelect Numbers 7:35
36die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius SurisaddaiSelect Numbers 7:36
37obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:37
38mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:38
39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:39
40hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:40
41et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii SurisaddaiSelect Numbers 7:41
42die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius DuhelSelect Numbers 7:42
43obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:43
44mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incensoSelect Numbers 7:44
45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:45
46hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:46
47et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii DuhelSelect Numbers 7:47
48die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius AmmiudSelect Numbers 7:48
49obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:49
50mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:50
51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:51
52hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:52
53et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii AmmiudSelect Numbers 7:53
54die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius PhadassurSelect Numbers 7:54
55obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:55
56mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:56
57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:57
58hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:58
59et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii PhadassurSelect Numbers 7:59
60die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius GedeonisSelect Numbers 7:60
61obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:61
62mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:62
63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:63
64hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:64
65et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii GedeonisSelect Numbers 7:65
66die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius AmisaddaiSelect Numbers 7:66
67obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:67
68mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:68
69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:69
70hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:70
71et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii AmisaddaiSelect Numbers 7:71
72die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius OchranSelect Numbers 7:72
73obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:73
74mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:74
75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:75
76hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:76
77et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii OchranSelect Numbers 7:77
78die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius HenanSelect Numbers 7:78
79obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificiumSelect Numbers 7:79
80mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incensoSelect Numbers 7:80
81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustumSelect Numbers 7:81
82hircumque pro peccatoSelect Numbers 7:82
83et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii HenanSelect Numbers 7:83
84haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecimSelect Numbers 7:84
85ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuariiSelect Numbers 7:85
86mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum vigintiSelect Numbers 7:86
87boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccatoSelect Numbers 7:87
88hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum estSelect Numbers 7:88
89cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur eiSelect Numbers 7:89
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society