Numbers 9
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicensSelect Numbers 9:1
2faciant filii Israhel phase in tempore suoSelect Numbers 9:2
3quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eiusSelect Numbers 9:3
4praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phaseSelect Numbers 9:4
5qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii IsrahelSelect Numbers 9:5
6ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et AaronSelect Numbers 9:6
7dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios IsrahelSelect Numbers 9:7
8quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobisSelect Numbers 9:8
9locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 9:9
10loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase DominoSelect Numbers 9:10
11mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illudSelect Numbers 9:11
12non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabuntSelect Numbers 9:12
13si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabitSelect Numbers 9:13
14peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenaeSelect Numbers 9:14
15igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque maneSelect Numbers 9:15
16sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignisSelect Numbers 9:16
17cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabanturSelect Numbers 9:17
18ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem locoSelect Numbers 9:18
19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebanturSelect Numbers 9:19
20quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebantSelect Numbers 9:20
21si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoriaSelect Numbers 9:21
22si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castraSelect Numbers 9:22
23per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum MosiSelect Numbers 9:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society