1 Peter 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractionesSelect 1 Peter 2:1
2sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutemSelect 1 Peter 2:2
3si gustastis quoniam dulcis DominusSelect 1 Peter 2:3
4ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatumSelect 1 Peter 2:4
5et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum ChristumSelect 1 Peter 2:5
6propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundeturSelect 1 Peter 2:6
7vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguliSelect 1 Peter 2:7
8et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi suntSelect 1 Peter 2:8
9vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suumSelect 1 Peter 2:9
10qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecutiSelect 1 Peter 2:10
11carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animamSelect 1 Peter 2:11
12conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationisSelect 1 Peter 2:12
13subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellentiSelect 1 Peter 2:13
14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorumSelect 1 Peter 2:14
15quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiamSelect 1 Peter 2:15
16quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi DeiSelect 1 Peter 2:16
17omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificateSelect 1 Peter 2:17
18servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolisSelect 1 Peter 2:18
19haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniusteSelect 1 Peter 2:19
20quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud DeumSelect 1 Peter 2:20
21in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eiusSelect 1 Peter 2:21
22qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsiusSelect 1 Peter 2:22
23qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniusteSelect 1 Peter 2:23
24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estisSelect 1 Peter 2:24
25eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarumSelect 1 Peter 2:25
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation