1 Peter 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatisSelect 1 Peter 4:1
2ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporisSelect 1 Peter 4:2
3sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibusSelect 1 Peter 4:3
4in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantesSelect 1 Peter 4:4
5qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuosSelect 1 Peter 4:5
6propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spirituSelect 1 Peter 4:6
7omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibusSelect 1 Peter 4:7
8ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorumSelect 1 Peter 4:8
9hospitales invicem sine murmurationeSelect 1 Peter 4:9
10unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae DeiSelect 1 Peter 4:10
11si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amenSelect 1 Peter 4:11
12carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingatSelect 1 Peter 4:12
13sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantesSelect 1 Peter 4:13
14si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescitSelect 1 Peter 4:14
15nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitorSelect 1 Peter 4:15
16si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomineSelect 1 Peter 4:16
17quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelioSelect 1 Peter 4:17
18et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebitSelect 1 Peter 4:18
19itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactisSelect 1 Peter 4:19
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation