1 Peter 5
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicatorSelect 1 Peter 5:1
2pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarieSelect 1 Peter 5:2
3neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animoSelect 1 Peter 5:3
4et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronamSelect 1 Peter 5:4
5similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiamSelect 1 Peter 5:5
6humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationisSelect 1 Peter 5:6
7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobisSelect 1 Peter 5:7
8sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoretSelect 1 Peter 5:8
9cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieriSelect 1 Peter 5:9
10Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabitSelect 1 Peter 5:10
11ipsi imperium in saecula saeculorum amenSelect 1 Peter 5:11
12per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua stateSelect 1 Peter 5:12
13salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meusSelect 1 Peter 5:13
14salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo EXPLICIT EPISTULA PETRI ·I·Select 1 Peter 5:14
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation