Skip to content
Church.wiki
2 Peter

2 Peter 2

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionemSelect 2 Peter 2:1

2et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabiturSelect 2 Peter 2:2

3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitatSelect 2 Peter 2:3

4si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservariSelect 2 Peter 2:4

5et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducensSelect 2 Peter 2:5

6et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponensSelect 2 Peter 2:6

7et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruitSelect 2 Peter 2:7

8aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabantSelect 2 Peter 2:8

9novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservareSelect 2 Peter 2:9

10magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantesSelect 2 Peter 2:10

11ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudiciumSelect 2 Peter 2:11

12hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribuntSelect 2 Peter 2:12

13percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscumSelect 2 Peter 2:13

14oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filiiSelect 2 Peter 2:14

15derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavitSelect 2 Peter 2:15

16correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiamSelect 2 Peter 2:16

17hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservaturSelect 2 Peter 2:17

18superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversanturSelect 2 Peter 2:18

19libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus estSelect 2 Peter 2:19

20si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribusSelect 2 Peter 2:20

21melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandatoSelect 2 Peter 2:21

22contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro lutiSelect 2 Peter 2:22

Next: 2 Peter 3Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Peter

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.