2 Peter 3
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentemSelect 2 Peter 3:1
2ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatorisSelect 2 Peter 3:2
3hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantesSelect 2 Peter 3:3
4dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturaeSelect 2 Peter 3:4
5latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verboSelect 2 Peter 3:5
6per quae ille tunc mundus aqua inundatus periitSelect 2 Peter 3:6
7caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominumSelect 2 Peter 3:7
8unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unusSelect 2 Peter 3:8
9non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam revertiSelect 2 Peter 3:9
10adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventurSelect 2 Peter 3:10
11cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibusSelect 2 Peter 3:11
12expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescentSelect 2 Peter 3:12
13novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitatSelect 2 Peter 3:13
14propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in paceSelect 2 Peter 3:14
15et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobisSelect 2 Peter 3:15
16sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionemSelect 2 Peter 3:16
17vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitateSelect 2 Peter 3:17
18crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen EXPLICIT EPISTULA PETRI ·II·Select 2 Peter 3:18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation