Skip to content
Church.wiki
Philemon

Philemon 1

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostroSelect Philemon 1:1

2et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua estSelect Philemon 1:2

3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoSelect Philemon 1:3

4gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meisSelect Philemon 1:4

5audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctosSelect Philemon 1:5

6ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo IesuSelect Philemon 1:6

7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te fraterSelect Philemon 1:7

8propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinetSelect Philemon 1:8

9propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu ChristiSelect Philemon 1:9

10obsecro te de meo filio quem genui in vinculis OnesimoSelect Philemon 1:10

11qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilisSelect Philemon 1:11

12quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipeSelect Philemon 1:12

13quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangeliiSelect Philemon 1:13

14sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntariumSelect Philemon 1:14

15forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperesSelect Philemon 1:15

16iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in DominoSelect Philemon 1:16

17si ergo habes me socium suscipe illum sicut meSelect Philemon 1:17

18si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputaSelect Philemon 1:18

19ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debesSelect Philemon 1:19

20ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in DominoSelect Philemon 1:20

21confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico faciesSelect Philemon 1:21

22simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobisSelect Philemon 1:22

23salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo IesuSelect Philemon 1:23

24Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores meiSelect Philemon 1:24

25gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen EXPLICIT EPISTULA AD PHILEMONEMSelect Philemon 1:25

Next: Hebrews 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Philemon

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.