Skip to content
Church.wiki
Philippians

Philippians 3

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessariumSelect Philippians 3:1

2videte canes videte malos operarios videte concisionemSelect Philippians 3:2

3nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentesSelect Philippians 3:3

4quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magisSelect Philippians 3:4

5circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem PharisaeusSelect Philippians 3:5

6secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querellaSelect Philippians 3:6

7sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimentaSelect Philippians 3:7

8verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciamSelect Philippians 3:8

9et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fideSelect Philippians 3:9

10ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eiusSelect Philippians 3:10

11si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuisSelect Philippians 3:11

12non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo IesuSelect Philippians 3:12

13fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens meSelect Philippians 3:13

14ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo IesuSelect Philippians 3:14

15quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabitSelect Philippians 3:15

16verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regulaSelect Philippians 3:16

17imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nosSelect Philippians 3:17

18multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis ChristiSelect Philippians 3:18

19quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiuntSelect Philippians 3:19

20nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum ChristumSelect Philippians 3:20

21qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omniaSelect Philippians 3:21

Next: Philippians 4Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Philippians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.