Skip to content
Church.wiki
Philippians

Philippians 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimiSelect Philippians 4:1

2Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in DominoSelect Philippians 4:2

3etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitaeSelect Philippians 4:3

4gaudete in Domino semper iterum dico gaudeteSelect Philippians 4:4

5modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus propeSelect Philippians 4:5

6nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud DeumSelect Philippians 4:6

7et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo IesuSelect Philippians 4:7

8de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitateSelect Philippians 4:8

9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscumSelect Philippians 4:9

10gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratisSelect Philippians 4:10

11non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esseSelect Philippians 4:11

12scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam patiSelect Philippians 4:12

13omnia possum in eo qui me confortatSelect Philippians 4:13

14verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meaeSelect Philippians 4:14

15scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soliSelect Philippians 4:15

16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistisSelect Philippians 4:16

17non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestramSelect Philippians 4:17

18habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem DeoSelect Philippians 4:18

19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo IesuSelect Philippians 4:19

20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amenSelect Philippians 4:20

21salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratresSelect Philippians 4:21

22salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo suntSelect Philippians 4:22

23gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen EXPLICIT EPISTULA AD PHILIPPENSESSelect Philippians 4:23

Next: Colossians 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Philippians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.