Acts 10
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur ItalicaSelect Acts 10:1
2religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semperSelect Acts 10:2
3vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi CorneliSelect Acts 10:3
4at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu DeiSelect Acts 10:4
5et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur PetrusSelect Acts 10:5
6hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mareSelect Acts 10:6
7et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebantSelect Acts 10:7
8quibus cum narrasset omnia misit illos in IoppenSelect Acts 10:8
9postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextamSelect Acts 10:9
10et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessusSelect Acts 10:10
11et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terramSelect Acts 10:11
12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeliSelect Acts 10:12
13et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manducaSelect Acts 10:13
14ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundumSelect Acts 10:14
15et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixerisSelect Acts 10:15
16hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelumSelect Acts 10:16
17et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuamSelect Acts 10:17
18et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitiumSelect Acts 10:18
19Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt teSelect Acts 10:19
20surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illosSelect Acts 10:20
21descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistisSelect Acts 10:21
22qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs teSelect Acts 10:22
23introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eumSelect Acts 10:23
24altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicisSelect Acts 10:24
25et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravitSelect Acts 10:25
26Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sumSelect Acts 10:26
27et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerantSelect Acts 10:27
28dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominemSelect Acts 10:28
29propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis meSelect Acts 10:29
30et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et aitSelect Acts 10:30
31Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu DeiSelect Acts 10:31
32mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mareSelect Acts 10:32
33confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a DominoSelect Acts 10:33
34aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor DeusSelect Acts 10:34
35sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illiSelect Acts 10:35
36verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium DominusSelect Acts 10:36
37vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit IohannesSelect Acts 10:37
38Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illoSelect Acts 10:38
39et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in lignoSelect Acts 10:39
40hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieriSelect Acts 10:40
41non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuisSelect Acts 10:41
42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorumSelect Acts 10:42
43huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eumSelect Acts 10:43
44adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbumSelect Acts 10:44
45et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa estSelect Acts 10:45
46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes DeumSelect Acts 10:46
47tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nosSelect Acts 10:47
48et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebusSelect Acts 10:48
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society