Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 11

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum DeiSelect Acts 11:1

2cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisioneSelect Acts 11:2

3dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illisSelect Acts 11:3

4incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicensSelect Acts 11:4

5ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad meSelect Acts 11:5

6in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeliSelect Acts 11:6

7audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manducaSelect Acts 11:7

8dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meumSelect Acts 11:8

9respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixerisSelect Acts 11:9

10hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelumSelect Acts 11:10

11et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad meSelect Acts 11:11

12dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viriSelect Acts 11:12

13narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur PetrusSelect Acts 11:13

14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tuaSelect Acts 11:14

15cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initioSelect Acts 11:15

16recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu SanctoSelect Acts 11:16

17si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere DeumSelect Acts 11:17

18his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam deditSelect Acts 11:18

19et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis IudaeisSelect Acts 11:19

20erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum IesumSelect Acts 11:20

21et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad DominumSelect Acts 11:21

22pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque AntiochiamSelect Acts 11:22

23qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in DominoSelect Acts 11:23

24quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa DominoSelect Acts 11:24

25profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit AntiochiamSelect Acts 11:25

26et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli ChristianiSelect Acts 11:26

27in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae AntiochiamSelect Acts 11:27

28et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub ClaudioSelect Acts 11:28

29discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribusSelect Acts 11:29

30quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et SauliSelect Acts 11:30

Next: Acts 12Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.