Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 14

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudoSelect Acts 14:1

2qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratresSelect Acts 14:2

3multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorumSelect Acts 14:3

4divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolisSelect Acts 14:4

5cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eosSelect Acts 14:5

6intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erantSelect Acts 14:6

7et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaveratSelect Acts 14:7

8hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieretSelect Acts 14:8

9dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabatSelect Acts 14:9

10turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nosSelect Acts 14:10

11et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbiSelect Acts 14:11

12sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificareSelect Acts 14:12

13quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantesSelect Acts 14:13

14et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis suntSelect Acts 14:14

15qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suasSelect Acts 14:15

16et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestraSelect Acts 14:16

17et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarentSelect Acts 14:17

18supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esseSelect Acts 14:18

19circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in DerbenSelect Acts 14:19

20cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et AntiochiamSelect Acts 14:20

21confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum DeiSelect Acts 14:21

22et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem credideruntSelect Acts 14:22

23transeuntesque Pisidiam venerunt PamphiliamSelect Acts 14:23

24et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in AttaliamSelect Acts 14:24

25et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleveruntSelect Acts 14:25

26cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fideiSelect Acts 14:26

27morati sunt autem tempus non modicum cum discipulisSelect Acts 14:27

Next: Acts 15Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.