Acts 15
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieriSelect Acts 15:1
2facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestioneSelect Acts 15:2
3illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribusSelect Acts 15:3
4cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illisSelect Acts 15:4
5surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem MosiSelect Acts 15:5
6conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hocSelect Acts 15:6
7cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credereSelect Acts 15:7
8et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobisSelect Acts 15:8
9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorumSelect Acts 15:9
10nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimusSelect Acts 15:10
11sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illiSelect Acts 15:11
12tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eosSelect Acts 15:12
13et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite meSelect Acts 15:13
14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suoSelect Acts 15:14
15et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum estSelect Acts 15:15
16post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illudSelect Acts 15:16
17ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haecSelect Acts 15:17
18notum a saeculo est Domino opus suumSelect Acts 15:18
19propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad DeumSelect Acts 15:19
20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguineSelect Acts 15:20
21Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legiturSelect Acts 15:21
22tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribusSelect Acts 15:22
23scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutemSelect Acts 15:23
24quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimusSelect Acts 15:24
25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et PauloSelect Acts 15:25
26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu ChristiSelect Acts 15:26
27misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eademSelect Acts 15:27
28visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessarioSelect Acts 15:28
29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valeteSelect Acts 15:29
30illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulamSelect Acts 15:30
31quam cum legissent gavisi sunt super consolationeSelect Acts 15:31
32Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaveruntSelect Acts 15:32
33facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illosSelect Acts 15:33
35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum DominiSelect Acts 15:35
36post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeantSelect Acts 15:36
37Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur MarcusSelect Acts 15:37
38Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eumSelect Acts 15:38
39facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret CyprumSelect Acts 15:39
40Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribusSelect Acts 15:40
41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesiasSelect Acts 15:41
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society