Acts 17
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga IudaeorumSelect Acts 17:1
2secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturisSelect Acts 17:2
3adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobisSelect Acts 17:3
4et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucaeSelect Acts 17:4
5zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populumSelect Acts 17:5
6et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc veneruntSelect Acts 17:6
7quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse IesumSelect Acts 17:7
8concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haecSelect Acts 17:8
9et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eosSelect Acts 17:9
10fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introieruntSelect Acts 17:10
11hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberentSelect Acts 17:11
12et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauciSelect Acts 17:12
13cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinemSelect Acts 17:13
14statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibiSelect Acts 17:14
15qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti suntSelect Acts 17:15
16Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatemSelect Acts 17:16
17disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderantSelect Acts 17:17
18quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eisSelect Acts 17:18
19et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrinaSelect Acts 17:19
20nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esseSelect Acts 17:20
21Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid noviSelect Acts 17:21
22stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos videoSelect Acts 17:22
23praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobisSelect Acts 17:23
24Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitatSelect Acts 17:24
25nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omniaSelect Acts 17:25
26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorumSelect Acts 17:26
27quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrumSelect Acts 17:27
28in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumusSelect Acts 17:28
29genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simileSelect Acts 17:29
30et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agantSelect Acts 17:30
31eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuisSelect Acts 17:31
32cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterumSelect Acts 17:32
33sic Paulus exivit de medio eorumSelect Acts 17:33
34quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eisSelect Acts 17:34
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society