Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 18

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1post haec egressus ab Athenis venit CorinthumSelect Acts 18:1

2et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eosSelect Acts 18:2

3et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artisSelect Acts 18:3

5cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum IesumSelect Acts 18:5

6contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadamSelect Acts 18:6

7et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogaeSelect Acts 18:7

8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabanturSelect Acts 18:8

9dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceasSelect Acts 18:9

10propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitateSelect Acts 18:10

11sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum DeiSelect Acts 18:11

12Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunalSelect Acts 18:12

13dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere DeumSelect Acts 18:13

14incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustineremSelect Acts 18:14

15si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esseSelect Acts 18:15

16et minavit eos a tribunaliSelect Acts 18:16

17adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae eratSelect Acts 18:17

18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votumSelect Acts 18:18

19devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum IudaeisSelect Acts 18:19

20rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensitSelect Acts 18:20

21sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab EphesoSelect Acts 18:21

22et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit AntiochiamSelect Acts 18:22

23et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulosSelect Acts 18:23

24Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturisSelect Acts 18:24

25hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma IohannisSelect Acts 18:25

26hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam DeiSelect Acts 18:26

27cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderantSelect Acts 18:27

28vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum IesumSelect Acts 18:28

Next: Acts 19Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.