Acts 21
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde PataraSelect Acts 21:1
2et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimusSelect Acts 21:2
3cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onusSelect Acts 21:3
4inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet HierosolymamSelect Acts 21:4
5et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimusSelect Acts 21:5
6et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in suaSelect Acts 21:6
7nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illosSelect Acts 21:7
8alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eumSelect Acts 21:8
9huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantesSelect Acts 21:9
10et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine AgabusSelect Acts 21:10
11is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentiumSelect Acts 21:11
12quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet HierosolymamSelect Acts 21:12
13tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini IesuSelect Acts 21:13
14et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiatSelect Acts 21:14
15post dies autem istos praeparati ascendebamus HierusalemSelect Acts 21:15
16venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulumSelect Acts 21:16
17et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratresSelect Acts 21:17
18sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt senioresSelect Acts 21:18
19quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsiusSelect Acts 21:19
20at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legisSelect Acts 21:20
21audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingrediSelect Acts 21:21
22quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisseSelect Acts 21:22
23hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super seSelect Acts 21:23
24his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legemSelect Acts 21:24
25de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicationeSelect Acts 21:25
26tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatioSelect Acts 21:26
27dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantesSelect Acts 21:27
28viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istumSelect Acts 21:28
29viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset PaulusSelect Acts 21:29
30commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuaeSelect Acts 21:30
31quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur HierusalemSelect Acts 21:31
32qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere PaulumSelect Acts 21:32
33tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecissetSelect Acts 21:33
34alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castraSelect Acts 21:34
35et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populiSelect Acts 21:35
36sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eumSelect Acts 21:36
37et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nostiSelect Acts 21:37
38nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorumSelect Acts 21:38
39et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populumSelect Acts 21:39
40et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicensSelect Acts 21:40
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society