Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 22

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationemSelect Acts 22:1

2cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentiumSelect Acts 22:2

3et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodieSelect Acts 22:3

4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieresSelect Acts 22:4

5sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirenturSelect Acts 22:5

6factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosaSelect Acts 22:6

7et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequerisSelect Acts 22:7

8ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequerisSelect Acts 22:8

9et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecumSelect Acts 22:9

10et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facereSelect Acts 22:10

11et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni DamascumSelect Acts 22:11

12Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus IudaeisSelect Acts 22:12

13veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eumSelect Acts 22:13

14at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eiusSelect Acts 22:14

15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audistiSelect Acts 22:15

16et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsiusSelect Acts 22:16

17factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentisSelect Acts 22:17

18et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de meSelect Acts 22:18

19et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in teSelect Acts 22:19

20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illumSelect Acts 22:20

21et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam teSelect Acts 22:21

22audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivereSelect Acts 22:22

23vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aeremSelect Acts 22:23

24iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent eiSelect Acts 22:24

25et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellareSelect Acts 22:25

26quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus estSelect Acts 22:26

27accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiamSelect Acts 22:27

28et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sumSelect Acts 22:28

29protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eumSelect Acts 22:29

30postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illosSelect Acts 22:30

Next: Acts 23Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.